Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraCaelum novum et terram novam

Caelum novum et terram novam

Caelum novum et terram novam

Ad Beniamin Harnwell amicum

moderatorem Instituti Dignitatis Humanae

Fertur Dominus Quixotus nobilem equitem c. n. Amadis erat de Gaula, imitari voluisse, is enim erat accensus desiderio gloriae et nominis et famae, itaque sumpsit arma et sic mundum percurrit eo consilio ut iustitiam in toto orbe terrarum consolidaret. Simili modo narratur Domina Emma Bovary hausisse ex romanensibus fabulis desideria eaque ferventi animo coluisse; volens tum taedium rusticae vitae fugere usque in adulterium incidisse donec sibi mortem conscivit. Haud secus legitur Julianus Sorel, in romanensi fabula De Rubro et Nigro (Gallice Le Rouge et le Noir), Napoleonis gesta admirans plurima concupiisse obque ardentis amoris desiderium scelera patrasse. Quandam peculiarem notam inter omnes illas personas nonne fortasse animadvertimus?.

Causa rerum gestarum apud illas personas una atque eadem esse videtur. Haec est desiderium. Quod tamen non ultro neve sponte oritur, nisi quod aliquis prior cupivit id quod ipsa persona desiderat. Haec est structura desiderii quam anthropologus Gallus nomine Renatus Girard ingeniose in suo libro qui intitulatur De mendacio romantico veritateque romanensi (Gallice Mensonge romantique et verité romanesque) patefecit, quam structuram nominavit ipse desiderium imitabile sive mimeticum, quod quidem trianguli instar tribus ex elementis constat, id est re desiderata, desiderante et domino rei desideratae.

Quod hactenus forsitan quibusdam puerile vel modo litteraria doctrina videatur, tamen non est ita, namque ex his coniecturis Renatus Girard porro pergit et ulteriores notas manifestat ac declarat eandem structuram non modo inter homines et societates vigere sed etiam inde, hoc est ex desiderio mimetico violentiam oriri, ex desiderio, quod quidem magnam vim habet, quae vis potest fieri nefaria atque dira, est enim eadem vis quae perdidit urbes (vid. eiusdem auctoris librum nomine De violentia et sacro, Gallice La violence et le sacré). Nonne idem sentimus facileque conicimus cum lectitamus versus Catulli “Ille mi par esse deo videtur, ille si fas est, superar divos, qui sedens adversus identidem te spectat et audit dulce ridentem, misero quod omnis eripit sensus mihi: nam simul te, Lesbia, aspexi…” (Carm. LI ad Lesbiam)? Desiderium igitur non rectum potest prius destruere animum hominum, dein societates.

Verum leges, iura, senatus, iurisconsultores populique universi, ut ex historia rerum gestarum didicimus, quonam pacto violentiam coercere et exstinguere vel saltem placare valeant summo cum studio per saecula saeculorum perquirunt. Hoc insuper notandum est, quod violentia quadam mira vi praedita esse videtur, violentia enim gentes quoque adunat. Ubi enim violentia coerceri non potest, quaeritur quis culpandus pro omnibus pro saluteque populi perire debeat. Ille tum fit caper emissarius (cf. Lev 16, 8) qui pro peccato cunctorum hominum occiditur. Ita interfecti sunt iusti non pauci, sicut Socrates passus est, licet iustus tenebatur. Sed istud ipsum diversum comparet esse atque apud Christianam religionem. Christus enim, qui quidem etiam pro peccatoribus passus est, quamvis pro omnibus moritur, non tamen coactus traditur. Ipse sua voluntate se tradit pro peccatoribus. Ideoque non amplius putari potest Christus quemadmodum caper emmisarius. Is enim propter hoc prorsus discrimen est vocatus Agnus Dei (apologiam pro Christiana religione apud Renatum Girard amplius lege in libro c. n. est Videbam Satanam sicul fulgor de caelo cadentem, Gallice Je vois Satan tomber comme l’éclair)

Homines vero dura, immo interdum gravissima sustinent in hac vita, crebro propter violentiam inter sese. Saepe eius vita ab imperio potentium hominum pendere videtur. Hominem peregrinari in lacrimarum valle quis neget?. Homo tamen quamquam desiderat verum et bonum, nihilominus mala et falsa patitur. Homo desiderat beatam vitam beateque sempiterne vivere. Et tamen moritur. Ob hanc enim causam philosophus ille Gallus Johannes-Paulus Sartre adfirmavit hominem esse desiderium inutile, quoniam desiderat quod attingere nequit. Et tamen non est ita ut is voluit. Christus enim nos docet quomodo sufferendum sit, quomodo sit patiendum. Homo beate vivere desiderat, quodsi in praeceptis Christi manet, beatam vitam in fine consequitur. Plerique duces et gubernatores mundi sese offerunt imitandos asseverantes ac postulantes: Imitamini me, qui quidem neminem alium imitor. Jesus contra iure dicere potest: “Discite a me quia mitis sum et humilis corde” (Mt 11, 29). Nos possumus imitari Christum, nam Christus imitatur Patrem Caelorum.

Post peccatum parentum totius generis humani, homo damnatus est sententia durissima, eorumque vita et fatum vel fortuna sed etiam ipsorum filiorum, id est nostra fortuna, non iterum incolumis et integra est ab illo die, namque nobis nunc est luctandum ferocissimo certamine. Hoc audierunt parentes nostri priores, hoc dictum est Adamo: “in sudore vultus tui vesceris pane donec revertaris in terram de qua sumptus es, quia pulvis es et in pulverem reverteris” (Gen 3, 19). Et hoc nos quoque his diebus audivimus, cum cinerem acceperimus in fronte nostra. Insuper Geneseos liber tribuitur auctori, qui quidem vidit plagas Aegyptum vastare, flumen Nilum in sanguinem verti, Deum adversus deos pugnare, angelum mortis primogenitos morte tangere, voluntatem divini Pharaonis flecti, exitum hebraeorum populi in desertum, incredulitatem hominum, exercitum Aegypti in mare demergentem, miracula et formidabilia, ille homo, scilicet Moyses, qui videt lignum rubi igne accensum et tamen non comburi, talis, inquam, homo puerilia non litteris mandavit.

Quid ergo dicamus? Potentes mundi iam de fato et fortuna hominum locuti sunt. Simul cum Caesare et mundus dicere potest iactam aleam esse (Suet. De Vita Caes. 33, 1, 1). Sed tamen eorum sententia non est postrema. Adhuc enim Verbum Dei loquitur eiusque sententia est maior, est suprema. Jesus misit suos discipulos ut Evangelium nuntiarent et sanarent infirmos et expellerent spiritus immundos. Legimus hoc, quod cum id fecissent, discipuli redierunt gaudentes ad Jesum omniaque haec ei retulerunt. Is autem respondit: “Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et super omnem virtutem inimici: et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis” (Lc 10, 18-20).

Quid vero nos in fine speramus? Orbis terrae transibit simul cum gloria mundi, iudicabuntur omnia. Sed posthac ordo rerum universi redintegrabitur. Tunc et nos aliquando dicemus una cum Apocalypseos libri auctore: “Et vidi caelum novum et terram novam” (Ap. 21, 1), quae terra et caelum iam ab hominibus bonae voluntatis Deo et Domino Nostro Jesu Christo Rege nunc temporis aedificantur. di Raimundus Vieyra

Summula huius symbolae Italice conscripta eis qui Latine difficulter intellegunt:

Secondo l’interpretazione letteraria di Renè Girard, filosofo e antropologo francese, si può trovare nel comportamento di diversi personaggi di romanzi una caratteristica particolare, che lui chiama desiderio mimetico. I personaggi -ci spiega Girard- agiscono d’accordo ai desideri che sono in loro accesi per influenza d’una terza persona. Don Chisciotte segue il modelo di Amadigi de Gaula; Emma Bovary, del romanzo di Gustave Flaubert, imita le azioni dei personaggi che trova pure nei suoi romanzi; Julien Sorel, nel romanzo Il Rosso e il Nero, di Stendhal, è un fervente ammiratore di Napoleone Bonaparte. Nel desiderio però nasce e cresce ogni sorta di violenza, dal momento in cui per acquistare l’oggetto dei nostri desideri dobbiamo lottare contro colui che ha inserito in noi il desiderio, cioè la terza persona che diventa il nostro nemico ed emulo. Con questa teoria spiega Girard la violenzia pure fra gli uomini, che finché non trovano una vittima da sacrificare che assolva il peccato degli uomini, cioè il capro espiatorio, non trovano pace. Ma non si rendono conto che questa dinamica solo genera col tempo la stessa o più grande violenza. Nella storia però dei miti e delle culture e degli uomini emerge una tradizione che supera finalmente questo schema di violenza: il cristianesimo, siccome Cristo non è morto per volontà degli uomini, ma perché lui stesso si offre per la loro salvezza, cosicché non viene chiamato mai capro espiatorio, ma prende un nome più alto: Agnello di Dio. Letture consigliate dalle opere di Girard: Menzogna romantica e verità romanzesca, La violenza e il sacro e Vedo Satana cadere come la folgore.

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome