Tantum corde recte videmus

Litterarum Latinarum historia nullo prorsus modo constitisse profecto nobis videtur, immo vero ad hodiernum diem usque sunt qui quidem integra Latinitate opera ex novo exarent, sicut exempli gratia acta illa diurna, quae in rete omnium gentium omnes lectitare possunt apud sedem retialem c. n. Ephemeris est. Sunt eodem pacto qui carmina Latina pangunt, ex quibus praesertim mihi plurimum libet Iohannes Pascoli, etsi non omnino recens tamen modernus, ut ita dicam, eiusque Poemata Christiana, et ita porro.

Est tamen aliud genus,

quod quidem sat saepe recentissimi cultores linguae Latinae fovent. Loquor nempe de interpretationibus, quas quidam ex nostris linguis vernaculis in linguam Latinam diligenter conficiunt ac curant et interdum feliciter in lucem edunt. Hic, ut exemplum afferam, iam legitur Alicia in terra mirabili, illic vero Pinoculus, de illo puero mendace, item Fabellae pueriles a Iacobo et Vilhelmo fratribus Grimm collectae, vel fabulae ab Edgario Allano Poe, ut ea notissima nomine Puteus et pendulum, vel novissimis temporibus pulchra illa fabula romanensis c. n. est Hobbitus ille.

Earum vero interpretationum una fuit quae quondam meum studium magnopere excitavit. Agebatur enim de fabula quadam omnibus procul dubio nota, primum Gallice conscripta, tum passim in plurimas linguas recentiores conversa, satis parva, attamen profundissima et ab omnibus celebrata. Non dubito quin iam multi vestrum, de qua fabula loquar, sciatis. Est sane illa fabula de Regulo ab Antonio a Sancto Exuperio conscripta.

Regulus igitur Latine nominatur fabula haec, Gallice vero Le Petit Prince, nec ullus est, ut suspicor, quin eam non legerit vel saltem noverit, nemo utique exstare mihi videtur, qui nesciat quae fuerit rosa illius Reguli qualisque, quae itidem vulpis quaeque consilia ei dederit. Celeberrimae sunt enim personae itemque praecepta, quae ibi inveniuntur. Et ecce quousque tandem aliquando pervenire volui! Inter admirabiles et pulcherrimas illas sententias, una est quae quidem me maxime iuvat, quamque hodie veluti munusculum quoddam recentioris sapientiae, et tamen veteris, vobiscum partiri velim, lectores candidi:

Postquam Regulus cognovit vulpem eamque mansuefecit, cumque eam iam relinquere deberet ut iter suum porro pergeret, ab ea aureum consilium accepit his magnificis verbis: Tantum corde recte videmus, praecipua oculis sunt invisibilia (cap. XXI). Est ita, carissimi amici, et nunc magis quam umquam sic in vita experior. Accipiatis ideo consilium hoc alterum quoque, nam simul cum illo vos maxime adiuvabit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Mt 5, 8). Eo enim modo, scilicet mundo corde, rectissime omnia huius vitae intueri valebimus. Ut beati omnes homines simus, deprecor! di Raimundus Vieyra

Ultimi articoli

È il primo venerdì del mese: recita oggi, 4 maggio 2024, la preghiera potente al Sacro Cuore di Gesù!

Oggi, 4 maggio 2024, è il primo Venerdì del mese Recita la preghiera potente al Sacro Cuore di Gesù... La…

4 Maggio 2024

Novena a San Leopoldo Mandic per tutti i malati. Oggi, 4 Maggio 2024, è il 2° giorno di preghiera

Recita la novena a San Leopoldo Mandic per tutti i malati Oggi, 4 Maggio 2024, è il 2° giorno di…

4 Maggio 2024

Il Santo di oggi, 4 maggio: festa di Edvige Carboni. Aveva le stimmate e pregava per le anime del Purgatorio

Edvige Carboni: la mistica che non conoscevi. Il Santo di oggi, 4 maggio 2024 Edvige Carboni fin da bambina è…

4 Maggio 2024

La ‘potente’ novena alla Madonna di Pompei: oggi, 4 Maggio 2024 è il 6° giorno di preghiera

La 'potente' novena alla Madonna di Pompei: oggi, 4 Maggio 2024 è il 6° giorno di preghiera O Vergine Immacolata…

4 Maggio 2024

Padre Pio ti ricorda: ‘Ama la Madonna e prega il Rosario’. Preghiera per invocarlo oggi, 4 maggio 2024

Padre Pio ci guida in questo giorno della festa di Maria Ausiliatrice Leggi le frasi di Padre Pio e recita…

4 Maggio 2024

Beato Carlo Acutis intercedi per tutti noi! Preghiera della notte, da recitare tra il 3 ed il 4 maggio

Chiedi una grazia questa notte al beato Carlo Acutis La supplica di Mons. Sorrentino al beato Carlo Acutis da recitare…

3 Maggio 2024