Nican mopohua

Hic narratur (vel Nican mopohua). Ita incipit antiquum documentum quo referuntur res gestae et admirabiles manifestationes Virginis Mariae, quae nuncupatur Guadalupensis, in Mexicanorum terra coram indigena cui nomen Iohannes Didacus erat, unde incipit et oritur re vera Mexicana terra patria. Est enim Maria, Dei Genetrix, quae vere cultum et humanitatem Hispanorum Mexicanorumque conciliavit, etenim in Ea utrumque cultum mirum in modum admiramur.

Nuntius, quem Virgo Maria Guadalupensis incolis Mexicanis, filiolis suis, referre voluit, plenus est dulcedinis et summi amoris verae Matris. Hodie cum celebretur apud Mexicanos dies festus liberatae Rei publicae, ansam rapere volui ut fragmenta quaedam ex illo documento Latine converso depromerem et vobis, cari lectores, referrem. Modo igitur paragraphum unam afferam, ubi quanta cura quantusque erga hominum genus sit amor Dei Genetricis, statim animadvertetis; ecce:

[…] Et cum verbum Ioannis Didachi audivit, Venerabilis ac Piissima Virgo affabiliter respondit: “Quaeso attente hoc audi, utinam bene in corde tuo servetur, Fili mi, maxime dilecte: nil est quod te terret, nil quod te tristitia afficit. Ne turbetur facies tua vel cor tuum. Quaeso, ne timeas hanc infirmitatem neve ullam aliam neve dolorem instantem. Num non adsum ego hic, quae mater glorior esse tua? Nonne es tu sub umbra et custodia mea? Nonne sum ego fons laetitiae tuae? Nonne es tu in sinu meo, inter mea bracchia? Num adhuc indiges alia re?

Oro te, ne ullis aliis rebus obstringaris, ne turberis. Utinam ne proter morbum patrui tui honorabilis angore afficiaris, nequaquam ob eum morietur. Certissimum te facio eum iam sanum esse”. Tum prorsus illo temporis momento eius honorabilis patruus convaluit, uti postea compertum est […]

Virgo Maria selegit inter nos Mexicanos deversari et commorari nobisque sine ullo merito nisi ob Dei gratiam imaginem suam donavit, quam quidem peregrini et advenae ex toto terrarum orbe venerantur et admirantur in illa praeclara ecclesia basilica, quo confluunt indesinenter. Mater tamen Dei una atque eadem est omnibus Christifidelibus, ideoque nuntius Eius idem valet omnibus hominibus, qui sese offerunt Ei tamquam filios, quos quidem Regina Caelorum summa cum dilectione sic amplectitur, custodit ac confortat. Hodie igitur, inquam, quippe cum Mexicanus sim, vobiscum meum gaudium ex imo pectore partior. di Raimundus Vieyra

Ultimi articoli

E’ il giorno 27 del mese! Supplica alla Madonna della medaglia miracolosa da recitare oggi, 27 aprile 2024

E’ il giorno 27 del mese! Supplica alla Madonna della medaglia miracolosa da recitare oggi, 27 aprile 2024 La festa…

27 Aprile 2024

Novena a ‘San Giuseppe Lavoratore’ per chiedere un lavoro o una grazia! Oggi, 27 Aprile 2024, è il 6° giorno

‘San Giuseppe Lavoratore’: novena del 6° giorno San Giuseppe prestami soccorso nelle mie tribolazioni.. Nel nome dei Padre e dei…

27 Aprile 2024

Oggi, 27 Aprile è la festa della patrona di tutte le casalinghe: Santa Zita (Vita e Preghiera)

La Chiesa festeggia oggi, 27 aprile, Santa Zita di Lucca, vergine: vita e preghiera A Lucca, santa Zita, vergine, che,…

27 Aprile 2024

Il 27 Aprile (era l’anno 2014) fu il giorno dei 4 papi! Giovanni XXIII e Giovanni Paolo II diventavano santi: chiedigli una grazia!

Chiedi una grazia a Giovanni XXIII e Giovanni Paolo II Il 27 aprile del 2014 Papa Francesco, alla presenza di…

27 Aprile 2024

Oggi, 26 Aprile 2024, è il 5° giorno della Novena a ‘San Giuseppe Lavoratore’ per chiedere un lavoro o una grazia!

Novena a ‘San Giuseppe Lavoratore’ per una grazia San Giuseppe prestami soccorso nelle mie tribolazioni.. Nel nome dei Padre e…

26 Aprile 2024

26 Aprile: festa della Madonna del Buon Consiglio. La ‘potente’ preghiera per ottenere una grazia!

Madonna del Buon Consiglio: 26 Aprile (Preghiere) Festa della Madonna del Buon Consiglio. Lo sai che volò dall’Albania fino a…

26 Aprile 2024