Categorie: Raimundus Vieyra

Epistula ad adulescentes (pars secunda)

Omnes homines beatos fieri desiderant, cupiunt enim attingere pacem et laetitiam, viae tamen, quae quidem ad hunc scopum perducunt, insudare faciunt eos qui re vera huiusmodi metam persequuntur. Talis est utique status hominum, qualem homines magni nominis ac virtutis ceteros docuere. Eiusdemque generis doctrinam, quam omnino sanam et nosmet ipsi censemus, Basilius ille Magnus introducit et diversis locis memorabilibus perbelle collustrat. Pergimus igitur in hoc commentariolo referre proximum fragmentum illius epistulae quam ad adulescentes vir ille summo ingenio praeditus opportune exaravit:

[secunda epistulae ad adulescentes pars]

Nos quidem, o filii, hanc humanam vitam

nihil omnino esse arbitramur; nec bonum quidquam existimandum censemus, neque appellandum quod utilitatem nobis hucusque suppeditet. Non itaque dignitatem, non amplitudinem maiorum, non corporis vires, non formam, non magnitudinem, non a cunctis hominibus habitos honores, non ipsum imperium, non quidquid dici potest in hac vita excellens; sed longius nostrae procedunt spes, et ad alterius vitae praeparationem cuncta mollimur. Quae igitur ad hanc vitam conferunt, ea nos totis viribus optanda quaerendaque esse arbitramur; quae vero illuc usque pervenire nequeunt, ut nullius momenti despicienda.

Quaenam tamen ista sit vita et quo pacto illa vivatur, id sane ostendere plus negotii esset, quam nos in praesentia susceperimus, maiores etiam auditores quam ipsi nunc estis ad percipiendum requirit. Hoc solum cum dixero, satis abunde vobis dixisse putabo; si quis omnes post creatos homines felicitatem mente concipiat simulque in unum congerat universam, ne parvam quidem partem illorum bonorum adaequare comperiet, sed a minimo illius vitae bono omnia humana simul collecta magis abesse quam umbram et somnium a veris rebus.

Immo vero, ut propriori utar similitudine, quanto in omni re pretiosior est anima quam corpus, tanto utriusque vitae differentia est.

Ad hanc porro vitam sacri ducuntur sermones, per occulta nos erudientes. Donec tamen profundum illorum sensum per aetatem nobis percipere posse non licet, in aliis non omnino diversis, quasi in umbris quibusdam speculisque, oculos mentis exercere debemus, eos imitantes qui ad certamen se comparant, qui et saltu et motu manuum in ludo exercitati, callidus deinceps in certamen descendunt. Et nobis profecto certamen quoddam incumbere putandum est, et quidem omnium certaminum maximum, cuius gratia cuncta tentanda sunt, et totis viribus incumbendum ad huiusce rei praeparationem. Et poetis et oratoribus et scriptoribus, ceteris omnibus denique hominibus inhaerendum, unde nobis ad ingenii exercitationem aliqua sit accessura utilitas. Velut igitur ii qui tingunt, cum primo quibusdam modis id quod colorem recepturum sit praepararunt, tandem postea florem superinducunt, sive purpureum, sive quemvis alium; eodem nos itidem modo, si ut indelebilis sit apud nos probitatis sententia cupimus, cum his extraneis disciplinis fuerimus imbuti, tunc sacris et occultis operam dabimus; et quasi solem in aqua prius videre assuefacti, ad ipsam lucem dirigemus intuitum.

[Perget iterum porro in proximis symbolis]

di Raimundus Vieyra

Ultimi articoli

Oggi, 27 Aprile è la festa della patrona di tutte le casalinghe: Santa Zita (Vita e Preghiera)

La Chiesa festeggia oggi, 27 aprile, Santa Zita di Lucca, vergine: vita e preghiera A Lucca, santa Zita, vergine, che,…

27 Aprile 2024

Il 27 Aprile (era l’anno 2014) fu il giorno dei 4 papi! Giovanni XXIII e Giovanni Paolo II diventavano santi: chiedigli una grazia!

Chiedi una grazia a Giovanni XXIII e Giovanni Paolo II Il 27 aprile del 2014 Papa Francesco, alla presenza di…

27 Aprile 2024

Oggi, 26 Aprile 2024, è il 5° giorno della Novena a ‘San Giuseppe Lavoratore’ per chiedere un lavoro o una grazia!

Novena a ‘San Giuseppe Lavoratore’ per una grazia San Giuseppe prestami soccorso nelle mie tribolazioni.. Nel nome dei Padre e…

26 Aprile 2024

26 Aprile: festa della Madonna del Buon Consiglio. La ‘potente’ preghiera per ottenere una grazia!

Madonna del Buon Consiglio: 26 Aprile (Preghiere) Festa della Madonna del Buon Consiglio. Lo sai che volò dall’Albania fino a…

26 Aprile 2024

Supplica ‘potente’ a San Marco Evangelista, da recitare oggi, 25 Aprile nella sua festa, per ottenere grazie!

Preghiera a San Marco Evangelista per invocarlo oggi, 25 aprile, nel giorno della sua festa Una bellissima e antica orazione…

25 Aprile 2024

Il Santo di oggi, 25 Aprile: festa di San Marco, l’Evangelista del Leone (Vita e Preghiera)

San Marco, Evangelista: vita e preghiera San Marco evangelista è stato un discepolo dell'apostolo Paolo e, in seguito, di Pietro.…

25 Aprile 2024