Quod sit officium sapientis?

Sanctus-Isidorus

Magna sane opera atque pro certo magni momenti indagare quid sit sapientia, ea enim noscimus, inter alia, quid singulis occasionibus facere debeamus ut vitam beatam consequamur, sed praesertim ea sola fruimur simpliciter veritate. Admodum ergo laudabilis ille, qui eiusmodi quaestionem inire audeat. Nos autem cur prae ipsa quaestione cautim consistimus? Vel peius eam in oblivionem redegisse videmur! Tirones vere sumus in hoc officio, nisi quid hactenus verae sapientiae sciscitati sumus; remanemus pusilli. Audite igitur vocem magistri diligentissimi: “maximae res, cum a parvis quaeruntur, magnos eos solent efficere” (S. Aug., Cont. Acc., I, 2, 6). Vin’ igitur provectior fieri, qualem sapientia tibi se totam praebet? Adi sincere sapientiam et ea tibi magnalia sua communicabit!

Verum iure corripitis cum percontamini: “Quaero sapientiam, at ubinam eam inveniam?” Quaeris, inquam igitur, vere sapientiam? Quaere ergo sapientem! Esto autem prudens: namque prima sapientiae nota peculiaris, quam ex sapientibus quidam praeponunt, est audiendi facultas. Inclinare aurem cordis ad colloquentem non est ita simplex ut persaepe putatur.

“Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit”, ait Salomon (Prov. I, 5). Huic bene congruit illud Aristotelis a S. Thoma saepissime relatum: Sapientis est ordinare –“non sapienti praecipitur, sed is praecipit, nec ab altero, sed ab eo minus sapienti suadetur” (Metaph., I, 982 a 18-19)–. Permulta re vera sunt cognoscenda atque ordinanda quae ad hominum vitam pertinent, immo vero plura quam considerare consuevimus, innumeraque nos latent per maximam vitae partem ignota! Attamen non latuit scintilla ingenii summorum sapientium! En nitidum specimen: Sanctus Isidorus Hispalensis, qui quidem, ut mea fert opinio, est nobis his diebus dignum exemplum, cuius, ceterum, memoriam nuperrime celebravimus. Vita eius et opera a nobis distat quattuordecim saeculis –vixit enim inter VI et VII saeculum in Hipaniae regno–. Quid igitur nobis totius orbis terrarum incolis dicere potest? Quosnam adhuc docet?

Humanarum divinarumque rerum consideratione, quemadmodum aiunt, constat institutio liberalium animorum. Haud itaque praetermittendus est qui nullis impensis pepercit ut ad futurum tempus ingentem harum rerum summam alligaret hominibusque eam ipsam traderet, quem certe doctissimum virum, scilicet S. Isidorum, magnoque ingenio praeditum necnon virtutibus et moralibus et christianis hornatum ita quandocumque, licet longissimo temporis intervallo transacto, philosophorum habitum gerentes interrogare possumus: “Quid nobis arguis de disciplina, de historia rerum gestarum? Quid de philosophia antiquorumve hominum sententiis? Quare utilis sit mathematica? Qualis sit, tua sententia, ars musica? Qui colant adhuc Sicelides Musas? Leges quamobrem societates hominum iuvant? Quae sit forma universi? Quot caeli supra nos circumvagentur? Numquid sidera nobis praesunt? Quid igitur de libero arbitrio? Da nobis stellarum itinera!”. Dein vero forsitan emergat e nostro animo rerum sacrarum inquisitio; tum S. Isidorus coram procedere faciet Trinitatis pompam excelsam angelorumque, patriarchorum ac prophetarum, apostolorum et fidelium hominum, adversus haereses potentissimis fidei armis nos donabit. Ab eo, sodes, quaeremus de linguis et societatibus earumque similibus, dein de arte architectandi, sculpendi; quin etiam tum de naturalibus rebus itemque domesticis vel rusticis. Interroga denique, ut exempla aliqua praebeam, de amicitia, beatitudine, benignitate, fatigatione, gratitudine, humanitate, et ita porro. Pulchellas, crede mihi, definitiones libro decimo Etymologiarum invenies!

Quae fuerint S. Isidori tempora nonnihil dicendum bene videtur, is enim vixit illa tempestate, qua Visigothi Hispaniae regnum invasere. Ut patet, tunc temporis cultus et humanitas, institutio hominum, rei publicae securitas, ac societatum stabilitas mangum detrimentum sustinebant omniaque haec diris facinoribus perire videbantur. Ingenium S. Isidori eum ipsum contulit ad quaerendas vias rationesque opportunas, quibus coniungerentur populi concordia et pace. Sic ergo, inter alia, caritate impulsus longe lateque liberalium artium sacrarumque litterarum studia diffudit; et quantam operam dederit mirari non desino, quippe cum eius vitam ac opera nonnumquam lectitem, propter quam operam ad nos litterarum monumenta, digna certissime quibus palma caelestis tribuatur, pervenerunt.

Silentio considera, amabilis lector, quantum inter eius tuaque tempora sit discrimen. Volve animo, benigne abs te peto, quid pro te tuisque proximis vel aequalibus boni agas. Quodsi aliud exemplum adhuc libenter accipies, ecce: “Bona mundi huius” inquit S. Augustinus “alia sunt superflua, alia necessaria. Hinc paululum ut loquamur, attendite, et distinguamus, si possumus, quae sint bona huius mundi superflua, quae necessaria; ut videatis, non esse negandum Christum nec propter superflua, nec propter necessaria. Superflua mundi huius quis enumerat? Si ea commemorare voluerimus, magnas moras faciemus. Dicamus ergo necessaria; quaecumque alia erunt, haec erunt superflua. Necessaria sunt in hoc mundo duo ista, salus et amicus; ista sunt, quae magni pendere, quae non debemus contemnere. Salus et amicus, naturalia bona sunt. Fecit Deus hominem, ut esset et viveret: salus est; sed, ne solus esset, amicitia quaesita est. Incipit ergo amicitia a coniuge et filiis, et progreditur usque ad alienos. Sed si consideramus unum nos habuisse patrem et unam matrem, quis erit alienus? Omni homini proximus est omnis homo. Interroga naturam. Ignotus est? Homo est. Inimicus est? Homo est. Hostis est? Homo est. Amicus est? Maneat amicus. Inimicus est? Fiat amicus. Sapientia quomodo proxima nostra facta sit” (Serm. 299 D, 1).

Nihil denique sapientius nisi haec duo quaerere, invenire ac maxima cum diligentia usque servare: salutem et amicitiam sinceram. Quodsi quis ea invenit, colit et curat, eum tamquam sapientissimum necnon beatissimum huius mundi existimo, ante quem et oculi animi mei recreantur et equidem modo consisto et taceo. di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome