Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraOratio ad Sanctum Iosephum

Oratio ad Sanctum Iosephum

300px-San_jose_murilloTheologi et spiritalis vitae cultores asserunt Deum velle ut omnes homines salvi fiant, ad quos tales auctores, si qui solamen quaerunt, intendendae sunt aures. Dein plurimae sunt viae, quibus homines ad meliorem vitam paulatim ducuntur, quarum  quaedam ad humaniorem, aliae vero ad spiritalem industriam pertinent. Earum, verbi gratia, priores sunt philosophia atque humanitatis studia, gratitudo atque oblectamenta honesta, posteriores vero preces ac deprecationes, sacramenta et oblationes ad Deum. Tum necesse est ut cor ab omni macula purgetur et simul ab integro in rectam viam reducatur. Quaedam nempe condiciones sunt necessariae, quas sane haud facile est attingere et tum obtentas diutius servare; eas tamen adipisci conentur ii qui beatiorem vitam appetunt, id est veram vitam; ecce patientia, fides, spes, sapientia inter alias.

Mihi non longe ab hodierno die solatium quoddam quaerenti evenerunt quaedam preces, quarum notitiam tum quam latissime diffundere mihi ipse proposui, quas quidem etsi Hispanice repperi, in sermonem Latinum conversas vobis Latine legentibus commodo. Neque non oro vos ut, si cordi vobis fuerint, easdem ipsi diffundatis. Etiam sancti gaudent de nostra fiducia erga se et ideo erga Deum, omnium bonorum Patrem. Precemur ergo ad invicem, quo nihil humanius his diebus invenio:

Oh, Sancte Iosephe, cuius protectio adeo magna est ac valida et operatrix coram Dei throno, in manibus tuis omnia vota mea ac desideria commendo. Oh, Sancte Iosephe, adesto mihi cum intercessione tua potenti. Intercede pro me ut ex tuo Filio Divino, Domino Nostro, omnem spiritalem benedictionem, qua indigeo, accipiam, ita ut, auxilio tuae potestatis caelestis tandem in hac terra accepto, gratitudinem et honorem Patri Amabilissimo offerre possim. Oh, Sancte Iosephe, numquam desinam te contemplari cum Puero Iesu in bracchiis tuis dormiente. Non audeo appropinquare, dum is in tuo corde quiescit. Eum valide amplectere nomine meo itemque eius dulcem ac teneram frontem osculare. Tum roges eum, quaeso, ut mihi reddat hoc osculum in hora postremi halitus mei. Sancte Iosephe, patrone mortalium omnium, ora pro nobis. Amen.

[Exoretur novies mane continuatim pro intentione, quae quidem impetrari desideratur, neque pro eis, qui non precantur, precari omittatur. Numquam vel raro id fallit. Impendatur quoque opera, ut hae preces fiant notae et haec devotio diffundatur in omnes partes]

di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome