Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraMulier amicta sole et luna sub pedibus eius

Mulier amicta sole et luna sub pedibus eius

Oculi Virginis Maridae Guadalupensis

Quis est, amabilis lector? Quis est, quae dies degit custodiens nos et noctes pro nobis usque ad diluculum vigilat, sin suavi sopore requiescimus et ipsa nobiscum quiescit, si quando vero timore aliquo somnia capiuntur nostra, evigilat protinus allevatque curas mentesque demulcet et nos fide confirmat verbisque mellifluis amoris plena animos consolatur? Quis est, rogo, lector benevole, cuius oculorum lumine omnia clarissima collustrantur ut vitam ac finem vitae nostrae intellegamus ipsamque meliorem cotidie, quantum possumus, reddamus, ac dulcissimo utique nomine nuncupatur? Quis est hic angelus? Qualis vero haec creatura et adeo quanta, ut ipse Deus accuratissime sibi propriam creaverit omni sane dulcedine exornatam, per quam, cum esset Deus tamen in mundum veniret, ut eum salvum faceret?

Cuius oculi sunt hi, quos quidem ipsa deorsum ad nos vertit et curas ac sollicitudines hominum aspicit dulcissimo obtutu et inde pro nobis precatur? Quis est, obsecro mihi dicatis, lectores carissimi, sub cuius praesidium confugere possumus, si quando nos metus persequitur, quamque consulere possumus, si quando dubitatione constringimur? Quis est, quae Dei voluntati annuere nullatenus dubitavit, propter quod Ianua Caeli, Causaque nostrae laetitiae meruit vocari? Quae igitur est haec stella matutina, cuius claritate iam inde a primo mane omnis consolatio nobis patet? Quis est denique, cui nullum nomen melius tribuitur nisi nomen Matris dulcissimae?

Hodie, cum celebratur dies matrum nostrarum, ne timeas, lector dilecte, tuam et simul talem ac tantam caelestem matrem diligere tota tua mente totoque tuo corde; mensuram enim amoris, quem erga calestem matrem habere ac servare debemus, nobis eius ipsissimus Filius, Dominus Deus Noster Iesus Christus, praebuit et usque perfectum dedit exemplum, qui quidem eam adeo dilexit ut, cum potestas ei esset, matrem sibi crearet, omnibus virtutibus praeditam. Adi igitur eam, amabilis lector, sine timore, ei appropinqua sincero animo, quaere eam puro corde, tamquam Christus eam amavit! En “mulier amicta sole et luna sub pedibus eius, et in capite eius corona stellarum duodecim (Ap. 12, 1)”, quemadmodum invenitur in linteo S. Ioannis Didachi, cui Virgo Maria nomine Guadalupensis apparuit ac tenero eloquio animum eius, cum sollicitaretur, sedavit: “«Num non adsum ego hic, quae mater glorior esse tua? Nonne es tu sub umbra et custodia mea? Nonne sum ego fons laetitiae tuae? Nonne es tu in sinu meo, inter bracchia mea? Num adhuc indiges alia re? Oro te, ne ullis aliis rebus obstringaris, ne turberis» (Nican Mopohua, 119-120)”

Sinceram humilitatem ac caritatem perfectam, rectitudinem vitae et veram sapientiam, patientiam demum et sanctitatem ab ea discere possumus, quae quidem fidei magistra merito nominatur! Hodie, praesertim, ubi omnium matrum diem celebravimus, eius recordare libenter, carissime lector, et priusquam dies sub solis occasum se conferat, gratias age Domino, qui tanto dono vitam nostram honestavit, cui Matri tempore paschali, hoc carmen offerimus, ut nunc temporis solemus canere: “Regina caeli, laetare –alleluia, quia quem meruisti portare –alleluia, resurrexit, sicut dixit –alleluia! Ora pro nobis Deum –alleluia”. di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome