Pubblicità

Ioseph

santafamiglia

Iosephus erat secundum legem pater Iesu, propter quem Messias habitus est ex stirpe Davidis, magni regis Bethlehemitae, sicut praedictum erat, verum tamen propter Mariam Iesus aliunde provenit, deorsum nempe, id est de Deo ipso. Vir iustus erat ille, sponsus Mariae “de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus” (Mt 1, 16).

Bethlehem opidum pastorum erat, in quo olim habitavit vir quidam nomine Jesse, ex cuius filiis mininus erat David, parvulus pastor “rufus, et pulcher aspectu, decorataque facie” (I Reg 16, 12), cui a Samuele uncto Deus regnum gloriae sempiternum pollicitus est. Eum vero parvulum Deus seligerat non ob altitudinem neque fortitudinem; namque non “iuxta intuitum hominis ego iudico” inquit Deus, “homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor” (I Reg 16, 7).

Scriptura quae adimpleri debebat haec erat: “Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel” (Mich 5, 2). Paulo post vero propheta adiunxit: “et erit iste pax” (ibid, 5).

De Iosepho autem ipso admodum pauca nobis Evangelia legentibus colligere licet. Scimus tamen Iosephum ex Domo Davidis venisse, Mariae sponsum fuisse, cuius officium nonnisi mangum fuit re vera, is enim ante oculos Dei dignus iudicatus est, qui praeesset sacrae familiae, in qua Redemptor hominum est natus, ac mandata divina usque ad finem custodiret de Virgineque et puero curam diligenter adhiberet.

Iustus homo fuit Iosephus, eo quod Mariam in utero filium habentem traducere noluit. Curnam vero eam gravidam custodibus affere iniuriam putavit? Eo adducor ut credam, si fas est dicere, inter alias interpretationes, ob castum et sincerum amorem. Iosephus enim Mariam amabat eamque iuste uxorem ducere sibi in animo erat. Qui corde puro amat, ut mihi videtur, et iuxta praecepta Domini manet, aliter facere nequit nisi ignoscere et veniam dare. Nil autem erat hic ignoscendum, ubi peccatum abfuit, et certissime hoc Iosephus postea agnovit, cum ab angelo Dei voluntatem novit.

Angelus ergo omne dubium dubitanti abstulit: “Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem filium, et vocabis eum Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum” (Mt 1, 20-21). Tum sine mora Iosephus angelo paruit, postquam surrexit a somno. Nec facilia postea munera complere debuit, ubi rursus, angelo Domini in somnis de ira Herodis admonente, in Aegyptum una cum Maria et puero nato aufugere debuit. Quantae fuerint eius sollicitudines, mente fingere possumus angeli verba recolentes: “futurum est enim”, inquit angelus, “ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum” (Mt 2, 13). Eademque oboedientia, cum iam Herodes mortuus esset, regressus est in Israel cum Maria et Iesu, qui procul dubio iuxta Iosephum modestissimum patrem prima praecepta discebat ac “proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines” (Lc 2, 52).

Quot igitur praecepta et quanta ex paucissimis versibus discere nos, istud considerantes, possumus! Ceterum is omnium primus simul cum Maria Incarnationis mysterium contemplatus est, Filiumque Dei item primus adoravit, is vere unus Mariam tamquam legitimam uxorem –singularis gratia!– et Redemptoris matrem primus fidissime atque castissimo amore veneratus est! Totus atque integer erat Mariae et Iesu, Maria vero et Iesus omnia erant Iosepho! Familia admirabilem in modum sanctissima, ubi pater iustus et mater virgo, uterque vero circa Deum factum puerum vitam degens vitaeque mysterium considerans! Magnificum sane exemplum, dulcissimaque futurae vitae imago praefigurata, in qua Deus erit omnia in omnibus!

Exemplum, inquam iterum, perfectum Sanctus Iosephus nobis donavit iustitiae, oboedientiae, fidei ac fidelitatis, discretionis et mansuetudinis, industriae et fortitudinis, custodis et patris familias, amoris denique casti erga Dei mandata et erga familiam. Haud enim casu permulti sunt qui eum ut patronum et custodem in causis difficilimis adeunt, nec in sollicitudine nec in periculis nec in necessitatibus derelicti manent.

Ter apparuit Angelus Domini Iosepho in somnis, secundum Matthaeum, ut ei praeciperet mandata Divina, ter igitur ipse voluntati Dei suam singulariter conformavit, ter igitur exaltetur inter caelites et benedicatur! di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome