Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraIn sinu urbis philosophorum

In sinu urbis philosophorum

Acropolis-AthenisDeerant Musae! Ideo cum scribere non possem, quantum volui, necesse fuit velle quantum scribebam. Scripsi me aliquando Musam quasiturum eiusque divinos halitus petiturum, nisi quid novi scribendum invenissem. Et ecce, me contuli quaerendi causa in veterem patriam antiquorum philosophorum, poetarum, magistrorum omnium artium ac disciplinarum et scientiarum. Athenis aestivas ferias degens, calores perferro libenter, quippe quod libenter novum sed re vera potius antiquissimum cultum persequar.

Dixerim magna ex parte hominum vitam confectam esse ex unoquoque conventu in quo alter alteri aliquid sui communicat. Et ego debebam quodammodo exire ex meis finibus et transire ad alia, ut quisque fortasse deberet facere, et quaerere quidnam utile in hoc mundo mihi faciendum esset. Ita conveni omnium generum homines, tum aliquem lepidum, aliquem vero serium et gravem, tum aliquem sapientissimum, dein aliquem amabilem; donec inveni ob quam omne bellum libentissime suscipitur, siquidem eius cor attingere valeo! Et valeo, sed est modus in rebus, ut docuit Horatius, et timeo ne modum excedam!

Sum igitur Athenis, quia pacem, libertatem, pulchritudinem, virtutem consequi quaero! Fortasse iuvat exire iterum et repente invenire Athenarum Acropolin vel Parthenon. Ibi enim Musae videntur excitasse summum hominum ingenium! Haud valeo dicere utrum adhuc quaedam earum divagetur inter marmoreos parietes et quis eius magnalia excipere possit. Quisnam iterum refovet ingentem classicarum artium virtutem, quis aedificabit rursus eiusmodi monumenta, quis relinquet posteris talia vestigia? Quis accendet ignem desiderabilium bonorum? Quid mihi eveniet ex omnibus istis rebus? Quid inveniam? Quid servabo? Ad quae accedam? Quare Deus omnia haec permisit?

Ecce denuo sum in vertice et origine diversorum temporum, variorum cultuum, eiusdem tamen, ut suspicor, humanitatis. Una est enim natura, qua omnes coniungimur: Omnes amamus, desideramus, veremur, timemus, aliquando odimus, et nonnumquam quaerimus sensum veritatis, pulchritudinis, felicitatis, huius denique universi in quo vitam degimus, et discimus quemadmodum sit vivendum. Non igitur melius mihi contingere potuit, nisi hucusque pervenire et inde quantum possim, philosophari! Etenim nulla est disciplina cui opera detur libentius, propter fructus quos uberrimos exinde carpimus, nisi ipsissima philosophia, quam magnificis verbis Cicero aliquando laudavit: “o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? tu urbis peperisti, tu dissipatos homines in societatem vitae convocasti, tu eos inter se primo domiciliis, deinde coniugiis, tum litterarum et vocum communione iunxisti, tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti; ad te confugimus, a te opem petimus, tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus totosque tradimus. est autem unus dies bene et ex praeceptis tuis actus peccanti inmortalitati anteponendus” (Tusc. V, 5, 7-17). di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome