Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum dixitque ei filius: Pater, peccavi in caelum et coram te, iam non sum dignus vocari filius tuus. Dixit autem pater ad servos suos: Cito, proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur, quia hic filius meus mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Et coeperunt epulari.
Erat autem filius eius senior in agro, et cum veniret et adpropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent, isque dixit illi: Frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii, et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer, sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es et omnia mea tua sunt, epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est. Lc 15, 11-32