Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraHistoria unius vitae

Historia unius vitae

Montem ascendentesNescio an quempiam Latine legentem haec gesta unius vitae adiuvent, sed tamen conabor historiam hanc enodare. Forsitan quidam aliquando gratias pro his aget… Erat olim oliorum iuvenis quilibet, hic aut illic natus ex humili genere, sed tamen digno quod ab hominibus circumstantibus magno aestimaretur, qui quidem mundum quondam percurrere et fortunam quaerere sibi proposuit. Eum scilicet excitabant desideria libertatis atque amoris, nemini enim magis libet nisi libere vitam agere atque, ut divus Augustinus perspicue elucidavit, amare et amari (Cf. Conf. II, 2). Ita cum vicesimum et quartum annum ageret, patriae terrae, amicis necessariisque vale dixit et peram gerentem se contulit in itinera quorum fines ne is quidem praevidere poterat.

E longinqua igitur civitate pervenit primum in Hispanorum regnum, cui antiquus splendor amplius videbatur deesse, ex his mirabilibus rebus gestis, quas iam pridem noster iuvenis audiverat. Dein in Italiam iter suscepit, donec in Urbe Aeterna primo pedem posuit. Ignorabat qualem quantamque fortunam ibi inventurus erat! Didicit tunc linguam veterum sapientium pulcherrimasque porro paginas manu diurna nocturnaque evolvit, dum temporum vicissitudines, immo vero Providentia, ei viam sternit admirabilem, quae quidem ei permisit Lutetiam Parisiorum invisere et intellegere quantam pulchritudinem homines attingere valerent.

Contigit die quodam Romae ei intellegere res plerasque non esse tamquam nobis apparent, quocirca turbatus et aliquatenus confusus consilium cepit inde proficiscendi novamque sed praesertim propriam viam quaerendi. His igitur rebus ita perpensis seu animo consideratis Romanorum terram reliquit et perrexit ad septemtrionales terras, consistens parumper et admirans monumenta et splendorem adhuc fervidum Florentiae ac Venetiorum urbis.

Non tamen Roma profectus est alio nisi antequam Providentia, quae eadem est ac Deus, qui vult nempe omnes homines beatos esse, sivit eum novisse quam exinde amare poterat sempiterne. Eam subito agnovit, namque extemplo, ubi primum eam vidit, ex profundo animi protulit quasi insciens haec verba: “hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea” (Gen. II, 23), quae quidem verba primum amoris poemam faciunt totius historiae universalis. Sensum ergo suae vitae iuvenis ille, etsi valde longinquum, tamen praevidit idque desiderium corde ac mente servavit, quamquam plus semel paene amissum credidit ob negligentiam aliquam; iuvenis enim adversus quosdam inimicos pugnabat iugiter et aliquando cadebat, sed rursus oculos ad caelum tollebat. Caeli numquam desunt eis qui onera deponunt et misericordiam expetunt!

Heus! Ita intellexit sero, sed tamen comprehendit, et denuo incipiebat amare quam propter infirmitatem diligere desinebat. Iterum ultimum, ut supra narrabam, iter suscipere debuit, tunc vero usque ad Vidobonam. Romae acciperat iam sapientiam et scopum nobilem, cognoverat pondus futuri, futurum enim uniuscuiusque vitam sustinet eique sensum praebet. Vindobonae vero aliquid secundum adhuc discere debebat: id est quanti esset momenti constantiam exercitare itemque animum seu conscientiam cotidie excutere. His armis munitus, cum amor, quem erga amicam dilectam sibi eique confitebatur, periclitaretur, quid deberet facere intellexit, et sic Romam iterum petivit. Quisquis forte fortuna, immo rursus tantummodo Providentia Divina, propriam historiam Romae scribere valet, potest intellegere quam pretiosum sit hoc pignus, quod Deus iuveni isti tribuere dignatus est!

Sunt tamen viae Providentiae hominibus ignotae, ideoque hactenus remanebat in latebris quousque et quantum adhuc iter suscipere oporteret. Diligentius igitur aures intendit, et audire sensit: “I porro usque ad Athenas”. Fortase, inquit iuvenis, illic inveniam qua mihi sit pergendum. Athenis vero remansit mensem et paulo antequam proficisci deberet, viam quandam invenit: “ad orientem solem pergere conare”. Forsitan ibi, rursum ait iuvenis, quod cor meum desiderat, inveniam.

Hactenus iuvenis ille pervenit, transiens fines quoslibet, audiens cordis vocem, conveniens quam plurimos homines ex Hispania, Italia, Gallia, Germania, Austria, Belgio, Hungria, Lusitania, Australia, Polonia, Rutenia, Graecia, Serbia, Orienti longiquo, Hierosolymis, Syria, Slovachia, Batavia, Ucraina et nescioquibus aliis provinciis, qui quidem ei profuerunt eumque ut viam suam inveniret, adiuverunt. Quid denique his rebus dicere conor? Nil nisi istud: libertas postulat virtutem et fortitudinem, ut prudenter et valide vitam agamus. Humani sumus utique, interdum vires deficiunt, interdum delabimur. In hoc ergo inevitabili momento oculi nostri a limo terrae ad Misericordiam Dei vertantur. Ei confiteamur et firmiter credamus Deum nobis daturum quod cor nobile desiderat. di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome