Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraArs musica quemadmodum vox spiritus

Ars musica quemadmodum vox spiritus

holy spirit stained glassSunt non modo conamina restituendae linguae Latinae in modernis operibus variorum generum, ut in praeterita symbola breviter exposuimus, sive ex novo Latine conscriptis sive in Latinum conversis ex nostris hodiernis linguis. Nonnumquam vero inveniuntur alii conatus, qui non iam praesertim ad litteras exspectant, sed potuis ad artem musicam, quae quidem pulchra saepe animum aliquando defatigatum reficit, sanat, elevat.

Quotannis verbi gratia in Urbem Romae confluunt ex toto orbe terrarum iuvenes cupidi antiquarum linguarum discendarum apud aedes Academiae Vivarii Novi, qui inter alia etiam carmina Latina modis musicis instructa perbelle canunt. Eo enim modo restituere satis bene conantur ii musicos modos quibus verisimiliter utebantur antiquitus Latini vel saltem restitutores litterarum classicarum inter s. XIV et XVI circiter, qui quidem aliter humanistae nuncupantur.

Ars musica prodest sane animo valde. Haud casu Cassiodorus s. VI de hac arte scripsit: «Musica ergo disciplina per omnes actus vitae nostrae hac ratione diffunditur: primum, si Creatoris mandata faciamus et puris mentibus statutis ab eo regulis serviamus. Quicquid enim loquimur vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos armoniae virtutibus comprobatur esse sociatum. Musica quippe est scientia bene modulandi; quod si nos bona conversatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociati. Quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. Caelum atque terra, vel omnia quae in eis dispensatione superna peraguntur, non sunt sine musica disciplina. Nam Pythagoras hunc mundum per musicam conditum et gubernari posse testatur» (Inst. II, 5, 2). Pulchriorem de arte musica sententiam invenire nequeo!

Ceterum usus linguae Latinae in carminibus minime amissus est; namque in ecclesia Catholica adhuc valet et adhibetur in precibus, hymnis et sacris officiis. Sic in quibusdam monasteriis peregrini et advenae adhuc fruuntur cantu, qui dicitur, Gregoriano sollemnisbusque sacris Latine celebratis.

Dein sunt alii greges recentiores, qui quamvis non vere Latina lingua in carminibus utantur, tamen quaedam verba hic et illic adhibent, ut pulchriorem vel sollemniorem cantum reddant. Huiusmodi gregem olim cognovi nomine Libera, cuius carmina praesertim Anglice aliquando admittunt sententias Latinas, et praeterea modi musici sunt ita suaves ut animum leniant, si quando inquietus est, vel sanent, si quando vulneratus. Vobis, care lectores, ne semper taedio afficiamini in legendo, volui aliquando eius generis carmen ostendere. Ecce tandem aliquando data est ocassio. In proximum valete! di Raimundus Vieyra

Hic videtis taeniolam:

https://www.youtube.com/watch?v=ClMfxYPJ0I8

Iterum bene valeatis.

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome