Pubblicità

Aere perennius

Aere perenniusRaimundus Clementi suo s. p. d.

Cave ne umquam amittas quae Deus bona tibi promisit dona. Noli repellere incommoda, nescis enim quando ea, quae tibi onera videbantur, in auxilium se vertant; homo in adversis animum firmat et roborat. Hoc est consilium meum: esto magnanimus, in delectabilibus temperans, in difficultatibus fortis, sed, quaeso abs te, numquam Providentiae Divinae iratus. Deus namque, ut olim legeram, probat corda hominum, utrum vere ipsum diligant necne. Et hominem deum diligere iustum est non modo in bonis, quin etiam in adversis. Si quando tibi animus defuerit, nolito timere cum incidas, sed resurge et perge ambulare. Sic discunt et pueri pedibus stare, dein paulatim gradiuntur.

Oculos praebe rerum naturae, a qua multum discere poteris, praecipue cum sapere incipias hominem esse imaginem totius universi. Tunc miraberis, sicut etiam Augustinus miratus est, qui quidem nos monuit: Noli foras ire, in te ipsum redi, in interiore homine habitat veritas. Noli deflectere ab hoc cursu. Si arma capere debes, cum stipendium merearis, ne iniustum quid admittas, sed potius pugna pro defendenda iustitia.

Vita hominum quodammodo similis est praelii, vita hominum est pugna ferox inter bonum et malum, iustum et iniustum, rectum et falsum, verum et mendacium. Abs te exemplum accepi in melius progrediendi. Perge igitur sicut coepisti, pugna pro eo quod tibi maximum gaudium praebeat. Deus coronabit opera tua tibique praemium dignum feret.

Ecce inter mirabilia huius mundi, quorum quidem tu ipse testis es, me multum delectant grandia aedificia veterrima, qualia Romae inveniri possunt. Lustrare aliquando illam urbem plurimum prodest hominibus, magis vero cogitare quanta industria quantoque amore patres nostri futura tempora, scilicet nostra, aedificaverint. Cogita bene et recte pondera: nos sumus tempora antiqua futurorum nostrorum. Quaedam monimenta saxis et lapidibus, quaedam alia metallis et ossibus, quaedam autem alia gestis et litteris commendantur. Horatius sibi fecit monumentum aere perenius, quod nec imber edax nec fuga temporum destruere valet. Hactenus eius poemata sunt nobis nota et grata. Tu vero insculpes in animo quid sempiternum. Deus providebit, et ipse pro te precabor.

Dabam iuxta Sanctam Crucem apud Vindobonam pridie kal. Iul. a. MMXV a mundo redempto.

Informazioni sulla Donazione

Vorrei fare una donazione del valore di :

€100€50€10Altri

Vorrei che questa donazione fosse ripetuta ogni mese

Informazioni sulla donazione

2 COMMENTI

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome

Pubblicità
Pubblicità

I nostri social

305,867FansLike
20,918FollowersFollow
10,086FollowersFollow
8,600SubscribersSubscribe

News recenti

La storia del piccolo Filippo Bataloni

Piovono miracoli. La storia incredibile del piccolo Filippo: volato in Cielo...

Filippo Bataloni è stato un bimbo speciale volato in Cielo Vogliamo condividere una video-testimonianza di un bambino davvero speciale "Piovono miracoli": la storia del piccolo Filippo,...