Pubblicità
HomeBLOGRaimundus VieyraHIC SVNT DRACONES

HIC SVNT DRACONES

hc sunt dracones

Ad amicum Petrum Mc Cumstie Australianum

Illic in chartis geographicis orbis terrarum in locis ad Orientem vergentibus, ubi non dabatur quicquam amplius cognoscere, geographi et nautae olim notaverunt monentes: Hic sunt dracones. Tunc vel timore capti quidam haud porro in Orientalia maria remigare ausi sunt, vel studio excitati Orientem vestigarunt audacter quidam alii longinquum orbem. Sunt qui dicant magnos humano corpore pisces vidisse, qui proh Iuppiter creverunt (intuiti sunt) sirenas. Scribenti nunc videor mihi audire aliquas voces pueriles emeritum militem interrogantes: “Cur non das nobis hominem qua nocte marinum videris in transtris et qua sub luce sedentem? Ut subito mare per tenebras aurescere coepit et polus? Ille quidem secum quid triste canebat? Nunc licuit nobis metam contingere rerum. Terrarum nobis impervius angulus est qui?” (Pascoli, Centurio 69-74). Nosmet enim seu pueros seu grandiores aetate mirabiles ac formidulosas fabulas attente exaudire delectat.

Etenim est semper pars mundi quaedam nobis ignota, quae quidem nos allicit et quodammodo revocat, ita ut una cum Socrate nos quoque libenter hanc curiositatem iactemus, saltem equidem ipse: ἀεὶ γάρ ποτε ὑπὸ τῶν νέων τε καὶ καλῶν ἐκπλήττομαι (Pseudo-Plat. Amatores 133 a 4-5) semper enim ad nova ac pulchra stupesco! Causa cur ita ignotis alliciamur, ut plus semel dictum’st, una atque eadem conicitur: homo scire desiderat. Est tamen alia provincia, quam pauci feliciter in charta, ut ita dicam, geographica notaverunt; tanto, rursus dico, loginqua quanto nos ab nostra mente et animo. Est nempe provincia cuius modo validiores et imperterriti nautae potiri quierunt. Est, iam dicam, animi provincia. Non casu ex Apollineo Fano iussum illud insculptum nobis adhuc imperat: γνῶθι σεαυτόν, nosce te ipsum. Si ceteroqui causae laetitiae ac maestitiae remedia numerari deberent, profecto scientia sui ipsius imprimis emergeret. Ecce illud Vergilii: “Felix qui potuit rerum cognoscere causas” (Georg. 2, 490).

At quid si nunc navem conscendimus et carinam ad ulteriora producimus, scilicet animi hominum? Quid tunc videbimus? Cave, mi amice: Hic sunt dracones! Dracones qui idem fulminant muros et populos vastant, disperdunt cives et infantes arripiunt, corrumpunt inocentes et mores adulterant. Vel fortasse aliquando et idem dracones muros reficiant et societates redintegrent? Anne ipsi dracones leges promulgent ac foedera ab integro iciant, pactiones et amicitias resarciant et sanciant? Ipsine sint necne qui haec faciant, dicere nequeo. Attamen utrimque homo vires accipere videtur, vel ut ad bona et altiora, vel ut ad infima et reprobanda perveniat. Equidem, quamvis difficilius, virtutis palmam arripere intendo. Sed noli me iam ad hanc metam pervenisse putare; adhuc enim luctor. Hoc saltem credas mihi: dracones iam vidi! Quod igitur consilium, si forte requiris, tibi dem ut manum porrigam? Hodie a me accipies istud Horatii: “Oderunt peccare boni virtutis amore” (Epist. 1, 16, 52). Hanc ergo sententiam, quae ad Christiana praecepta facile accommodatur, paulisper animo, si tibi placet, recole, sin autem quid maius tibi proponis, quod procul dubio ita fieri vis, non modo memoriae mandes sed omni vita tua adimpleas, ut bonorum numero recensearis, quod etiam ipse desidero, et quantum possis ipsam alios doceas, ut eos ad Summum Bonum, quantum sit in te, attrahas. Dracones enim erunt semper, quos novisse debeamus, et si sunt nequam, adversus quos possimus valide pugnare. di Raimundus Vieyra

SCRIVI UNA RISPOSTA

Scrivi il commento
Inserisci il tuo nome